Jump to content

Carolus Hermannus Zahn

E Vicipaedia

Carolus Hermannus Zahn (natus Baiertal in oppido ad Wiesloch die 3 Decembris 1865; mortuus in Haigerloch die 8 Februarii 1940) fuit botanista Germanicus, qui praesertim in hieraciis investigandis bene meruit.

Vita et investigationes

[recensere | fontem recensere]

In Instituto Technologiae Carolsruhensi studiis operam dedit; postea (annis inter 1891 et 1931 scilicet) in alia institutione educationis superioris technicae (i.e. Großherzogliche Badische Baugewerkeschule, quae postea Badische Höhere Technische Lehranstalt dicta est) geometriam et chemiaam docuit.[1]

Interdum plantas indefesse investigavit, praesertim genus Hieracium. Hieraciologus forsitan suo tempore optimus fuit, qui et Hieracia totius mundi (576 species cum circa 4000 subspeciebus) descripsit in opere Das PflanzenreichRegni vegetabilis conspectus, cui edendo Adolphus Engler praefuit. Postea Hieracia Europae mediae accuratius investigavit, in opere Synopsis der mitteleuropäischen Flora (tria volumina, 1922–1938), 583 species cum 5326 subspeciebus Hieraciorum describens.[2] Eius herbarium generale Genavae observatur. Collectiones autem Hieraciorum (circa 25000 specimina cum circa 2800 typis), Berolini ab anno 1941 custoditae, bello mundano secundo saeviente, destructae sunt.[3]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. A. Kneucher (1941), "Professor Karl Hermann Zahn†," Berichte der Bayerischen Botanischen Gesellschaft zur Erforschung der Flora 25: 158–63.
  2. E quibus 165 species et 1904 subspecies nunc ad Pilosellam referuntur, quae nunc ut genus, illo tempore autem ut subgenus Hieracii habebatur.
  3. Gottschlich, op. cit.
  4. Zahn, K.H. (1906) Die Hieracien der Schweiz. Tiguri: Zürcher & Furrer, [161]–728 pp.