Carolus Gomes iunior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Carolus Gomes iunior
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Gomes iunior: imago
Nativitas: 19 Decembris 1949; Bolama
Patria: Guinea Bissaviensis

Officium

Officium: Prime Minister of Guinea-Bissau, Member of the National People's Assembly of Guinea-Bissau
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: African Party for the Independence of Guinea and Cape Verde

Carolus Gomes iunior, vulgo Carlos Gomes aut saepius Cadogo júnior (Bolamae natus die 19 Decembris 1949) est politicus Guineae Bissaviensis. Filius mercatoris divitis, in urbe Bissau et Olisipone in Portugallia educatus, apud Scholam Commercialem et Industrialem Bissaviensem rebus monetariis studere coepit, unde ad centralem civitatum Africae Occidentalis argentariam[fr] iuxta Dakar porrexit. Denuo universitatem Laval Quebeci frequentavit ubi oeconomiae petrolei studuit.

In patriam reditus director factus est societatis publicae petrolei distribuendi, iussu praesidis Ioannis Bernardi Vieira. Insuper deputatus est iuxta parlamentum ab anno 1994. Primus minister bis meruit, a die 10 Maii 2004 ad 2 Novembris 2005 et a die 2 Ianuarii 2009 usque ad 10 Februarii 2012. Ad officium praesidis anno 2012 candidatus est primusque in primis comitiis accedit, sed die 12 Aprilis 2012 milites gregis Comando Militar, duce Antonio Injai incarceraverunt tam Carolum Gomes quam praesidem ad interim Raimundum Pereira. Quis post quindecim dies liberati refugium in Portugallia petiverunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]