Arthurus Silva

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Arthurus Silva
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: ; Bissau

Officium

Officium: Prime Minister of Guinea-Bissau, Foreign Minister of Guinea-Bissau
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: African Party for the Independence of Guinea and Cape Verde

Arthurus Silva, nomine pleno nativo Augusto António Artur da Silva (Bissau in urbe natus anno 1956)[1] est politicus Guineae Bissaviensis.

In suburbio Bissaviensi Reno educatus est, ubi agnomine Saco Mandjaku nuncupabatur. Piscatui operique navali studuit apud Universitatem Foederalem Ruralem Pernambucensen in urbe Recifensi et universitatem Hullensem in Anglia necnon scholam administrationis maritimae Burdigalensem.[2] In patriam reditus minister a piscatu ab anno 1994 usque in 1999, deinde minister a munitione anno 2009, mox minister ab eruditione a mense Novembri 2009 usque in 2012, insuper minister rerum externarum a mense Octobri 2015 usque in Maium 2016 meruit. Die 30 Ianuarii 2018 ad officium primi ministri convocatus est, praeside Iosepho Mario Vaz.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita pt:wiki
  2. "Escola de Administração dos Assuntos Marítimos de Bordeaux" fide O Democrata

Bibliographia[recensere | fontem recensere]