Carolus Felix (Sabaudiae)

E Vicipaedia
Carolus Felix

Carolus Felix (Sabaudiae) (natus Taurini die 6 Aprilis 1765 - ibi obiit die 27 Aprilis 1831) fuit post abdicationem fratri eius Victorii Emanuelis I rex Regni Sardiniae a die 21 Martii 1821 usque ad mortem.

Praeclarum theatrum Taurini eo dicatum est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Infantia adulescentiaque[recensere | fontem recensere]

Carolus Felix Iosephus Maria Sabaudiae quinctus ex filiorum regis Sardiniae Victorii Amadei III erat. Propterea a patre eius de re publica administranda eruditus non est. Ille suspiciosus, pudens et acerbus, sed etiam rectus honestusque fuisse traditur a compluribus rerum gestarum scriptoribus.

Anno Domini 1807 Mariam Christinam gentis Burboniae uxorem duxit.

Regnum[recensere | fontem recensere]

Cum frater eius, Victorius Emmanuel I, quia motus liberales in Pedemontio orti erant, regnum abdicavisset, Carolus Felix rex Sardiniae creatus est. Se regnante et leges reformavit et paulo Taurini morabatur. Postea complures res quae hodie in Museo Aegyptio Taurini colliguntur emit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!