Carolus Fridericus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Carolus Fridericus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Fridericus (Saxonia-Vimarii-Eisenach): imago
Nativitas: 2 Februarii 1783; Vimaria
Obitus: 8 Iulii 1853; Vimaria
Patria: Germania

Consociatio

Religio: Lutheranismus

Familia

Genitores: Carolus Augustus; Landgravine Louise of Hesse-Darmstadt
Coniunx: Grand Duchess Maria Pavlovna of Russia
Proles: Princess Marie of Saxe-Weimar-Eisenach, Augusta, Carolus Alexander
Familia: Saxonia-Vimarii-Eisenach

Memoria

Laurae: Order of St. Andrew
Sepultura: Historical Cemetery, Weimar

Carolus Fridericus (Theod. Karl Friedrich natus die 2 Februarii 1783 Vimariae, mortuus 8 Iulii 1853 eodem loco) Saxoniae-Vimarii-Eisenach dux magnus ab anno 1828 fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater Carolus Augustus dux magnus, mater Ludovica principissa Hassiae-Darmstadii erat.

Vita ante Regnum[recensere | fontem recensere]

Praeceptor eius inter alios et Ioannes Gottfriedus Herder fuit. Die 3 Augusti 1804 Mariam Romanovam, filiam Pauli I imperatoris Russiae in matrimonium duxit. Deinde partim in Petropoli, partim Vimariae vixit. Cum uxore quattuor liberos habuit, quorum maximus Paulus Alexander Carolus Constantinus Fridericus Augustus anno 1806 primum annum agens mortuus est. Maria (1808-1877) Carolo principi Borussiae nupsit et Augusta anno 1829 uxor Gulielmi principis Borussia, postea imperatoris Germanici facta est. Heres Ducatus Carolus Alexander anno 1818 natus est.

Dux magnus[recensere | fontem recensere]

Post mortem patris ipse Dux magnus factus est. Ut pater novus monarchus artibus favebat, sed sumptu aulae pepercit. Anno 1934 Ducatus magnus ad Societatem portorii Germanica accessit. Inter eversionem rerum anni 1848 iura Ducis Magni deminuta sunt. Anno 1853 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Duces et (ab anno 1815) Magni Duces Saxoniae-Vimarii-Eisenach (1741–1918)
Insigne Saxoniae Inferioris
Ernestus Augustus I (1741–1748) | Ernestus Augustus II (1748–1758) | Carolus Augustus (1758–1828) | Carolus Fridericus (1828–1853) | Carolus Alexander (1853–1901) | Gulielmus Ernestus (1901–1918)