Jump to content

Carolus III (rex Britanniarum)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Carolus III (rex Britanniarum)
Res apud Vicidata repertae:
Carolus III (rex Britanniarum): imago
Carolus III (rex Britanniarum): imago
Nativitas: 14 Novembris 1948; Domus regia Buckinghamensis
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Prince Charles Philip Arthur George Windsor of Edinburgh

Familia

Genitores: Philippus dux Edinburgensis; Elizabeth II
Coniunx: Camilla
Proles: Gulielmus, Prince Harry, Duke of Sussex
Familia: Windsorani, domus Glücksburgensis

Insignia heraldica

Carolus III (rex Britanniarum): insigne
Carolus III (rex Britanniarum): insigne
Carolus princeps Walliae pro Aedibus Albis in Civitatibus Foederatis anno 2005.

Carolus III[1][2] (praenominibus Anglicis Charles Philip Arthur George, natus in Domo Regia Buckinghamensi Londinii die 14 Novembris 1948) est rex Britanniarum et quattuordecim regnorum Consortionis Populorum, matrem Elizabetham II secutus. Pater fuit Philippus Edinburgensis dux, soror vero est Anna, Principissa Regia.

In matrimonium in cathedrali S. Pauli Londiniensi die 29 Iulii 1981 sanctum, Dianam Franciscam Spencer primum duxit, quae ei duos liberos peperit, videlicet Gulielmum Arturum Philippum Ludovicum (natum 21 Iunii 1982) et Henricum Carolum Albertum David (natum 15 Septembris 1984). Carolus Dianaque alter ab altero sese dissociaverunt anno 1992, et nodus matrimonialis eorum tandem perdissolutus est anno 1996; Diana malo casu proximo anno obiit. Carolus postea uxorem alteram duxit Camillam Parker-Bowles (nomine Camilla Shand natam). Coniuncti sunt die 9 Aprilis 2005 in cappella palatina.

Diadema Carolo et Camillae uxori die 6 Maii 2023 in Abbatia Westmonasteriensi rite positum est cum Corona Sancti Eduardi ex Archiepiscopo Canturariensi Iustino Welby.

Die 5 Februarii 2024 ipse diagnosem canceris eius per Domum regiam Buckinghamensem publicavit.[3]

Die 25 Iunii 2024, Carolus rex Ordine Supremo Chrysanthemi laureatus est a Naruhito, Imperatore Iaponiae et rursum eum equitem Ordinis Periscelidis fecit.[4]

  1. "Carolus III rex Britanniarum novus," Nuntii Latini. Titulis plenis "Carolus III, Dei Gratia Britanniarum Regnorumque Suorum Ceterorum Rex, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor" (Burke's Peerage)
  2. Olim fuit Princeps Walliae: "Princeps Walliae" saepe, "princeps Cambriae" rarissime in fontibus Anglo-Latinis.
  3. Buckingham Palace statement in full: King Charles diagnosed with cancer
  4. Gifts and displays as Japan's emporor visits Palace

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Den store danske Deutsche Biographie Store norske leksikon  Grove Art Parlamentum Britannicum
Principes Walliae

Eduardus (II) 1301–1307 Eduardus de Woodstock 1343–1376 Ricardus (II) 1376–1377 Henricus (V) 1399–1413 Eduardus de Westmonasterio 1454–1471 Eduardus (V) 1471–1483 Eduardus de Middleham 1483–1484 Arthurus 1489–1502 Henricus (VIII) 1504–1509 Edwardus (VI) 1537–1547 Henricus Fridericus 1610–1612 Carolus (I) 1616–1625 Carolus II 1641—1649 Iacobus Stuart 1688 Georgius (II) 1714–1727 Fridericus 1729–1751 Georgius (III) 1751–1760 Georgius (IV) 1762–1820 Eduardus (VII) 1841–1901 Georgius (V) 1901–1910 Eduardus (VIII) 1910–1936 Carolus (III) 1958–2022 Gulielmus 2022—