Capitilavium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lagoena capitilavii.

Capitilavium[1][2] est res hygienica et liquor generis saponis capillis lavandis fabricatus.

Societates mercatoriae capitilavia fabricantes saeculis vicesimo et vicesimo primo diversa capitilavii genera elaboraverunt variis hominum condicionibus ac voluntatibus accommodata; exstant hodie, exempli gratia, atque veneunt capitilavia capitis porrigini contraria, capitilavia capillis medicatis apta (ne hi capitilavii usu decolorentur), capitilavia capillos roborantia capillorumque casus cohibentia, capitilavia ex solis rebus naturalibus facta, capitilavia infantibus apta, capitilavia glutinis -ut dicitur- expertia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce schampo. Vocabulum capitilavium recentius creatum est.
  2. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce sampoo (Helsinki, 2002).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad capitilavium spectant.