Canalis mediterraneus
Canalis mediterraneus[1] (Theodisce Mittellandkanal) est foederalis viae aquariae Germanicae pars, quae flumina Rhenum, Visurgem, Albem, atque Viadrum coniungit.
Canalis mediterraneus, in toto 325.7 chiliometra longus, pertinet a canale Tremonia-Amisia in occidente ad Albem prope Magdeburgum in oriente. Assecuti sunt in occidente Rhenus per canales Tremonio-Amisia et Rhenus-Herna ac Vesalia-Datteln, in oriente Viadrus per canales Albio-Habala et Viadro-Habala ac Viadro-Spreha. Canales ramei ad Osnabrugam, Hannoveram, Hildesiam et Salzgitter adducent. Per canalem Albis lateralem ad portum Hamburgium via breve pervadere potest.
Canalis mediterraneus cum aquaeductibus Mindae Visurgem, Magdeburgi Albem traducitur. Canalis latitudine 43 metrorum et altitudine 4 metrorum omnibus pro navibus onerariis fluviatilibus hodiernis aptus est.
Aqua canalis cum machinis antliae Mindae Magdeburgique e Visurgi aut Albi hauritur. Ad canalem cum quantitate aquae sufficienti semper providere moles Adranensis constructa fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad canalem mediterraneum spectant. |