Campus oeconomicus secundarius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Industrialis productio anno 2005.

Campus oeconomicus secundarius[1] est campus industrialis qui oeconomicam activitatem mundano gradu praevidet. Quae satis facere debet necessitatibus omnimodo secundariis putatis respectu earum campi primarii, qui satis facit v. gr. necessitatem alendorum incolarum. Secundum aliquorum oeconomistarum theoriam, cursu technologicae progressionis, societas tendit ad relinquendum post se oeconomiae agrariae stadium ubi primum firmavit satifactionem necessitatum primariarum: qua semel praestata, haec societas suos nisus in aliae indolis activitates diriget.

Totiens, oeconomia imprimis activa in sectore secundario simpliciter applicata ad campi primarii productorum elaborationem est. Aliquando, se dedit ad activitates omnino independentes de primario.

Subsectores[recensere | fontem recensere]

Machina spinning Jenny netionis est exemplum sectoris secundarii et simul plures subsectores tetigit.
Hodie industria autocinetica maximum momentum habet.

Campus oeconomicus secundarius maximos eventūs afferentes quosdam subsectores oeconomicos exhibent ut manufacturae, industriae, constructionis, energiam prodentem.

Manufactura[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: manufactura

Manufactura est genus rerum fabricationis ubi mercimonia manibus faciuntur.

Industria[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: industria

Industria [2][3] est fabricatio bonorum vel apparitionis intra categoriam. In temporibus nostribus industria autocinetica imprimis magnum momentum ad oeconomiam adfert.

Constructio[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: constructio (oeconomia)

Constructio est pars oeconomia ad aedificia inveniendam fabricandamque relata.

Energia[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Metalleutice

Sector energiae in metalleutices et energiam electricam prodendem dividuntur. Metalleutice est processus extrahendorum industrialis significationis mineralium ex hypogaea.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Introductio in oeconomiam politicam alias nationalem ad recentissimos . . . Von János Henfner "introductio in oeconiomiam politicam alias nationalem ad recentissimos scientiarum politicarum progressūs exacta" per JOANNEM HENFNER, IN REGIA ACADEMIA ZAGRABIENSI SCIENTIARUM POLITICARUM, JURIS ITEM CAMB. MERCANT. ET STYLI CURIALIS POLITICI PROFESSOREM P. O. ZAGRABIAE, Typis Francisci Suppan, Caes. Reg. privilegiati Typographi et Bibliopolae. 1831.
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009. Vocabulum "Industria" hodiernum creatum est. Alia vocabula quae dictionarium dicit sunt "industria quaestuosa" et "industria machinalis".

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]