Jump to content

Fenelo

E Vicipaedia
(Redirectum de Fénelon)
Fénelon

Fenelo (-onis)[1] (Francogallice Fénelon, nomine pleno François de Salignac de La Mothe-Fénelon; natus in oppido Sainte-Mondane praefecturae Duranii die 6 Augusti 1651; mortuus Cameraci die 7 Ianuarii 1715) fuit theologus Catholicus, episcopus, scriptor, et poeta Francicus. Nepotem Ludovici XIV ducem Burgundiae nuncupatum ut praeceptor docuit. Erat socius Academiae Francicae.

Camaracensis archiepiscopus ab anno 1695 fuit.

Hodie sepulcretum suum in Pantheo Lutesiensi sedet.

Fenelo anno 1675 sacellanus factus est in tribu Sancti Sulpitii Lutetiae. Tres annos infirmos in valetudinario curavit et decem annos dominulas puellasque reformatas, quae in gremium Ecclesiae Catholicae Romanae revenerant, docebat; de hoc pepigit »De lʼéducation des filles« (Lutetiae 1687). Anno autem 1686 a rege missus erat ad Hugenotos convertendos in regiones occidentales Saintonge et Aunis. In opere »Du Ministère des Pasteurs« (Lutetiae 1688) se missionarium idoneum ad Franciam recatholizandam proposuit. Et militibus auxiliantibus et pietate sincera munus hoc assidue implebat. Fenelo enim mysticae quietismi favebat. Successus tales felices, praedicationes volubiles et opus »Traité sur le ministère des pasteurs« famam augebant, cum anno 1689 institueretur tamquam magister nepotum regis Ludovici XIV, i.e. Ludovici ducis Burgundiae, Philippi ducis Anjou et Caroli ducis Berri. Anno 1693 ad Academiam Francicam cooptatus est et duos annos post archiepiscopus Cambrai electus est.

Vita eius autem statim mutata est, cum Ioannam Guyon defendit in tractatione »Explication des maximes des Saints sur la vie intérieure« (Lutetiae 1697). Tunc, Iacobo Bossuet machinante episcopatum suum bene administratum relinquere debuit et liber citatus Romam ad Apostolicam Sedem missus est, ut examinaretur. Insuper eum de crimine laesae maiestatis suspicata est aula regia antea erga eum maxime benevola, postquam auctore nesciente quasi speculum principis admonitoriuim »Aventures de Télémaque« editum est. Ferebatur in consiliis Mentoris rectionem Ludovici XIV criticari. Papa Innocentius XII vel breve promulgavit, in qua sententiae XXIII operis »Explication« reprobatae sunt. Fenelon ipse ex ambone damnationem istam praelegens christifideles admonuit ut cum papa sentirent. Tunc propositiones suas reprehensas eiuravit. Benevolentia Ludovici XIV erga Fenelonem tamen non iam renovata est.

Andreas Chénier in tragoedia »Fénelon« narrat scriptum eius »Directions pour la conscience d'un roi« (Amstelodami 1734), ubi contractus quidam inter principem et populum faciendus proponitur, a cardinale Fleury oppressum esse. In Francia liber non ante annum 1774 Ludovico XVI regente emi potuit. Opus »Télémaque«, cuius editionem statim interdictio secuta est, post mortem Fenelonis vulgari potuit. Mythistoria ista in innumerabilibus editionibus reimpressa in multas linguas conversa est.

  1. E. Moët, Bossuetus et Fenelo, (Augusta Auscorum: J.-A. Portes, 1859), p. 1 et passim.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Andrew Michael Ramsay (Chevalier de Ramsay): Histoire de da vie et des ouvrages de Messire François De Salignac de la Mothe-Fénelon, Archevêque de Cambray, Amstelodami 1727
  • Louis-Francois de Bausset: Histoire de Fénelon, archevêque de Cambrai, composée sur les manuscrits originaux, Giguet & Michaud, Lutetiae 1808.
  • Emanuel de Broglie: Fénelon à Cambrai. D’après sa Correspondance 1699–1715. Plon, Lutetiae 1884.
  • Johannes Kraus, Josef Calvet (edd.): Fénelon. Persönlichkeit und Werk. Verlag für Kunst und Wissenschaft, Baden-Baden 1953
  • Robert Spaemann: Reflexion und Spontaneität. Studien über Fénelon. Kohlhammer, Stuttgardiae 1963
  • Matthias Claudius: Fenelon. Die Geschichte eines Mannes der ein Christ war. Mosella-Verlag, Dusseldorpii

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art • Catholic Hierarchy
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fenelonem spectant.