Caleb Ewan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Caleb Ewan (natus Sydneii in Nova Cambria Australi 11 Iulii 1994), The Pocket Rocket agnominatus, est Australianus viarum et curriculorum cursor birotarius professionalis, qui hodie pro Lotto–Soudal UCI WorldTeam vehitur.[1] Properationis peritus est. Eius modus vehendi modo Marci Cavendish similis est, gestu humillimo[2] atque aerodynamice utilissimo.[3] Die 6 Iulii 2019 post primam stationem Circuitus Franciae optimus rector iuvenis erat, sed proximo die locum primum Gualterio van Aert concessit.

Notae[recensere | fontem recensere]