Calamus sphaeralis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Supra calamus sphaeralis partibus divisus et infra compositus.
Caput calami sphaeralis.

Calamus sphaeralis[1] sive calamus atramentarius[2] sive sphaerigraphum[1] sive stilus sphaeratus[3] est stilus, qui atramentum per globulum capiti stili infixum in chartam aliamve materiam premit. Linea a calamo sphaerali facta, aliter atque linea stili plumbati, gummi deletili non eradi potest. Atramentum adhibitissimum est caerulei ultramarini simile, sed etiam calami atramenti aliorum colorum conficiuntur.

László Bíró diurnarius Hungarus, qui in expositione mundana Budapestini anno 1931 habitā stilum novi generis proposuit, inventor calami sphaeralis habetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "kulspetspenna"
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce "mustekynä". Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006
  3. John C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), sub voce ballpoint pen, p. 472.