Latinitas nondum censa

Caesarius Spirensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Caesarius Spirensis[1] (* saeculo 12 exeunte Spirae; † circa annum 1239 in Italia) fuit primus superior provincialis provinciae Germanae Ordinis Fratrum Minorum.

Caesarius Lutetiae theologiae studuit atque Spirae praedicavit. Ab anno 1217 usque ad annum 1220 subdiaconus in Terra Sancta manens ab Helya Assisiensi Franciscanis conciliatus est. Cum sancto Francisco anno 1220 in Italiam rediit atque in capitulo abbatum anno 1221 superior Franciscanorum Germanorum in factus est.

Ex Augusta Vindelicorum Franciscani iuxta Danubium et in Rhenania colonias condiderunt. Anno 1222 Wormatiae Caesarius primum capitulum provinciale gessit. Anno 1223 iterum in Italiam venit. Dux oppositionis in certatione paupertatis a supremo moderatore Helya Assisiensi incarceratus est. Fugam conans a confratro necatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Friedrich Wilhelm Bautz, "CAESARIUS von Speyer" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 844–845 (Theodisce)

Notae[recensere | fontem recensere]