Latinitas bona

Caebua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs provinciae et insulae Caebuae in Philippinis
Forma provinciae Caebuae (urbs Caebua colore roseo pingitur)

Caebua (-ae f.[1]; vulgo Cebu) est insula et provincia Philippinarum; caput provinciae est urbs eiusdem nominis, quam urbem Michael López de Legazpi anno 1571 condidit et Villam Sancti Michaelis nuncupavit.

Explorator Ferdinandus Magellanus in insula minuta nomine Mactan iuxta Caebuam posita anno 1521 a Lapulapu interfectus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Adj. Caebuanus -a -um. Vide e.g. "Ut clarificetur [1]" (litterae apostolicae Pauli PP. VI, 1965).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]