Disputatio:Caebua

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Latinitas huius paginae est maxime corrigenda. Potestne Magistratus eam inserere inter maxime corrigendas? Lio 08:31, 17 Maii 2008 (UTC)

Gratias: id feci. Sed et tu potes talem rem facere, Lio! Andrew Dalby (disputatio) 08:46, 17 Maii 2008 (UTC)

Est nomen Latinum "Caebua" (Philippinice et Anglice: Cebu), pluries in scriptis sollemnibus adhibitum! --MARCVS 23:16, 30 Martii 2009 (UTC)

Sine dubio recte dicis, Marce. Sed, s.t.p., cita fontem huius nominis. Debemus cum fontibus nomina mutare. Andrew Dalby (disputatio) 08:48, 31 Martii 2009 (UTC)

Nomen substantivum "Caebua" et nomen adiectivum "Caebuanus" inveniuntur in nonnullis documentis Ecclesiae Catholicae, verbi gratia in epistula "Aurora, Praenuntia" et in litteris apostolicis "Ut Clarificetur" (ambabus anni 1965) summi pontificis Pauli VI. Haec documenta facile in interrete inveniri possunt. Satin' hoc est, Andrew? Gratias tibi ago. --MARCVS 10:10, 31 Martii 2009 (UTC)

Satis! Andrew Dalby (disputatio) 11:25, 31 Martii 2009 (UTC)