Bruno Bernardus Heim

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Coat of arms of Bruno Heim.svg

Bruno Bernardus Heim (natus in Olten in Helvetiae pago Soloduro die 5 Martii 1911; ibidem mortuus die 18 Martii 2003), archiepiscopus, fuit primus nuntius apostolicus apud Curiam Sancti-Iacobi in Magna Britannia a tempore Reformationis.

Notus etiam erat ut peritissimus in scientia heraldica et ut unus e melioribus pictoribus heraldicis Civitatis Vaticanae.

Creavit et composuit insignia heraldica quinque paparum a Ioanne XXIIImo, quem ut nuntium Lutetiae Heim cognovit cum ipse apud nuntiaturam Parisiensem operam dedit (1947 - 1950), ad Ioannem-Paulum IIdum.

Etiam conscripsit libros magni momenti de re heraldica ecclesiastica et generali.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

  • Wappenbrauch und Wappenrecht in der Kirche, Olten, 1947.
  • Coutumes et Droit Héraldiques de l'Eglise, Parisiis 1949.
  • Armorial: Armorial Liber Amicorum, 1981.
  • Heraldry in the Catholic Church: Its Origins, Customs, and Laws, New Jersey: Humanities Press Inc, 1978.
  • Or and Argent, Gerrards Cross, Buckinghamshire, England, UK, Van Duren, 1994.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)