Brexitus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Brexitus[1] est processus ad finem amotionis Britanniarum Regni ab Unione Europaea.

Facultas secessionis ab unione in articulo 50 Foederis de Unione Europaea praescripta est. Rectio Britannica die 23 Iunii 2016 plebiscitum de secessione ab unione vel remanatione in ea habuit, et 51.9 centesimae suffragatorum secessionem praetulerunt.

Epistula Primae ministrae Britannicae Theresae May ad Praesidem Consilii Europaei de secessione ab Unione.

Itaque die 29 Martii 2017, Britanniarum Regnum rite declaravit se Unione Europaea decedere velle. Igitur Britanniarum Regnum secundum articulum 50 foederis de Unione Europaea die 29 Martii 2019 ab unione secedere praesumebatur, nisi

  • declarationem de decessione retrahit,
  • foedus facit de decessione cum Unione Europaea quod alia die valere incipit,
  • moram rogat Consilium Europaeum et hoc consilium unanimiter moram concedet.

Die 20 Martii 2019 prima ministra Britannica talem moram usque ad 30 Iunii 2019 rogavit,[2] quia foedus de decessione inter rectionem Britannicam et Commissionem Europaeam compositum in parlamento Britannico non iam approbatum erat. Consilium Europaeum die 21 Martii 2019 moram concessit usque ad diem 22 Maii 2019 si hebdomada sequente pactio de decessione in Camera Communium approbatur, et aliter usque ad 12 Aprilis 2019.[3]

Cum Camera Communium pactionem de decessione non in tempore approbavisset, Britanniarum Regnum iterum moram rogavit die 5 Aprilis 2019 usque ad diem 30 Iunii 2019. Post disceptationem Consilium Europaeum Brittaniarum Regno probante concessit moram usque ad diem 31 Octobris 2019 si Britanniarum Regnum mense Maio comitia Parlamenti Europaei habet (quod factum est), aliter usque ad diem 31 Maii 2019.[4] Nihilominus, Britanniarum Regnum prius secedet si foedus fecerit de decessione cum Unione Europaea quod priore die valere incipit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Brexitum spectant.