Latinitas bona

Braugold

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aedificia fabricae partim cum inscriptione Braugold

Braxatorium Braugold (Theodisce Braugold Vertriebs-GmbH & Co. KG) cerevisiae fabrica pristina est Erfordiae in Germania, in via Schillerstraße. Olim inter Thuringiae maxima braxatoria numerari potuit.[1] Diebus autem nostris coquitur cerevisia alibi, cum tantummodo administratio in Thuringiae capite remansit.

Historia usque annum 1990[recensere | fontem recensere]

Origo fabricationum harum generis in duobis braxatoriis saeculo XIX conditis invenitur. Dominus Volkmar Döppleb duo parva braxatoria in via Große Arche Erfordiae sita annis 1822 et 1827 nactus fabricam unitam familiae Baumann tradidit. Baumanni anno 1848 insuper cerevisiae fabricam Schedel, quae nuncupabatur, emit.

Ramus alter insitus est a domno Christiano Büchner, qui emerat braxatorium Zur Lauenburg. Eo praeside cerevisiae coquendae in suburbium meridionale Löber Vorstadt itum est. Ibi, haud procul a Viridario urbano, quod dicitur, usque annum 2010 cerevisia braxata est.

Anno 1920, Baumanni braxatorium institoris Büchner acquisiverunt et unionem quaestuariam paraverunt. Simul braxatorium Lipsiense nomine Riebeck Brauerei AG unificatum est cum rebus Erfordiensibus. Institor istius instituti Lipsiensis fuit clarissimus Carolus Adolfus Riebeck. Itaque fabrica auctissima anno 1921 cerevisiae hecatolitrorum centies milia coquebat.

Post Secundum bellum mundanum tempore communistico omnia in sic dictam communem popularemve possessionem venit. Anno 1956 cerevisae fabricae nomen hodiernum datum est quoque, i.e. Braugold quod convertatur Latine "Aurum braxatorium". Anno 1967 fabricatio generis usque nunc praedilecti incohabatur, quod est "Braugold Pilsner Spezial". Anno 1969 braxatoria novem in Districtu Erfordiensi sita in unum institutm coierunt, cui nomen VEB Getränkekombinat Erfurt dederunt. Sedes administrativa Erfordiae instituta est.

Post res novas postcommunisticas[recensere | fontem recensere]

Post annum 1990 fabrica privata Licher braxatorium Erfordiense accepit. Anno 1996 heredes possessoris prisci Riebeck immiscebantur in rem istam, quibus interim tam braxatorium Ysenaci quam fabrica Steinbergensis Wernesgrüner Brauerei empta sunt. Anno 2006 institutum de poscis faciendis Waldhoff braxatorium Erfordiense obtinuit.

Autumno anni 2010 cerevisiam in situ coquere finitum est: inde tantummodo commixtio condimentorum generum septem Braugoldiensium adhuc Erfordia fit. Causa principalis urbem relinquendi machinae obsoletae fuerunt. Cerevisia Erfordiensis nunc Brunsvici fit.[2]

In braxatorii Erfordiensis terra ab anno 2013 habitacula aedificari iussum est; aedes paucae braxatorii manebunt, cum salvari debeant res secundum leges de antiquis aedificiis protegendis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Braugold spectant.