Bogdan Diaconu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Bogdan Diaconu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Octobris 1979;
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania
Munus: politicus

Consociatio

Bogdan Diaconu (natus die Octobris 1979 Bucarestae) rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Diaconu pro diversis societatibus telecommunicationis operam dedit et deinde iurisprudentiae atque apud Academiam vigilum Bucarestae studebat. Annis 2008 - 2012 causidicus in urbe patria fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 2003 - 2009 sodalis Factionis Socialis Democraticae (PSD) fuit, tum ad annum 2011 Factionis Conservativae (PC), tum iterum ad PSD rediit et anno 2012 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Anno 2014 PSD iterum reliquit et anno 2015 Factionem Romania Coniuncta (PRU) condidit, cuius praeses nunc est[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxor eius ab anno 2015 Maria Olaru est, athleta, quae Gymnastica eminens fuit[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]