Factio Romania Coniuncta
Factio Romania Coniuncta (Dacoromanice Partidul România Unită vel PRU) factio Dacoromanica est. Insigne factionis imago Vladislaudis III Draculae ante tabulam Romaniae et Moldaviae unitis demonstrat[1].
Historia
[recensere | fontem recensere]PRU die 23 Aprilis 2015 a sodalibus antiquis Factionis Socialis Democraticae (PSD) condita est. Dux factionis Bogdan Diaconu est, qui ipse anno 2014 factionem PSD reliquit. Die 24 Ianuarii 2016 nova factio primum conventum habebat[2]. Quod aliqui sodales et senatores et Legati Camerae Legatorum sunt, PRU nunc tres senatores et 8 legati ad parlamentum habet.
Consilia factionis
[recensere | fontem recensere]Factio Romania Coniuncta ad dextram nititur atque nationis studeo favet, merces peregrinae et homines externos arcere studet. Praeterea Matrimonium hominum eiusdem sexus et introductionem Euronis in Romania negat.