Boeotarches

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Boeotarches[1] (plur. boeotarchae, Graece βοιωτάρχης) erat titulus summorum magistratuum Boeotici Foederis, quorum munus erat quae concilio visa erant perficere, exercitus ducere et bella gerere, cum principibus vel legatis exterarum nationum et ceterarum civitatum Graecarum colloqui. In annum quotannis eligebantur (unusquisque pagus unum boeotarchum eligebat) : reddita rerum gestarum ratione rursus eligi poterant, quod fieri solebat. Praeclarissimi boeotarchae fuerunt Epaminondas et Pelopidas.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius XXXIII,27,8.
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!