Beatitudines

E Vicipaedia
Sermo montanus. Pictura a Carolo Bloch c. 1890 facta.

Beatitudines sunt praeclarae institutiones Christi, quae bis in Novo Testamento inveniuntur, versio brevior in sic dicto "sermone in loco campestri" (a loco dicto, ubi Lucas Iesum loqui facit): Lc 6,20-23, et versio longior in sermone montano: Matth. 5,1-12[1]. Sermones partim concordant, partim inter se discrepant.

Lc 6,20-23 Mt 5,1-12
Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius; et aperiens os suum docebat eos dicens:
1: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. 1: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
2: Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. 4: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
3: Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. 2: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
- 3: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
- 5: Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
- 6: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
- 7: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
- 8: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
4: Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 9: Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.

Solummodo in evangelio secundum Lucam post beatitudines sequuntur tres lamentationes (Lc 6,24-26):

24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!
25 Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis!
Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
26 Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Textus Biblicus ex Nova Vulgata sumpta est

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Hypothesis duorum fontium

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Beatitudines spectant.

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!