Bavoradej (princeps Siamensis)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Bavoradej sive Boworadet (บวรเดช; natus die 2 Aprilis 1877; mortuus die 16 Novembris 1953) fuit princeps Siamensis, filius Naresr et de ea re nepos regis Mongkut. Fuit vice-rex regionis Chiangmai; anno 1922 a rege Vajiravudh ex hoc munere deiectus est. Regno a Prajadhipok anno 1925 nacto, Bavoradej, amicus eius, statim revocatus est et ad exercitum Siamensem regulandum missus. Anno 1931 Bavoradej, eo tempore minister bellorum, dignitatem abdicavit quia, rege Prajadhipok absente, princeps Paripatra numerum militum subito reduxit. Mense Octobri anni 1933 Bavoradej novas res movit ut regis potestatem restitueret, sed vano.

Inde usque ad 1948 cum uxore (quae et sorore) Phachong Rachitra in exsilio in Vietnam vixit; hoc anno ambo in Thailandiam rediti officinam pannorum Khomapastr condiderunt.

Bavoradej tres uxores accepit, scilicet:

  • principissam Dipavarna ทิพวรรณ familiae regalis Chiangmai (qui postea uxor fuit fratri eius Charun)
  • principissam Srinual ศรีนวล familiae regalis Chiangmai
  • principissam Phachong Rachitra ผจงรจิตร์ sororem suam ex alia matre

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chula Chakrabongse, Lords of Life: the paternal monarchy of Bangkok 1782-1932 (Londinii: Alvin Redman, 1960) p. 306.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!