Basilius Ancyranus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Menologion Basilii.

Basilius Ancyranus, qui medio saeculo quarto floruit, fuit presbyter Christianus et ab anno 336 episcopus Ancyranus in Galatia,[1] episcopatu vicissim inter rixas Christianorum ad Marcellum Ancyranum attributo. Basilius paganis Arianisque repugnavit et contra Marcellum agitavit.

In Vita et Acta Basilii Presbyteri Martyris,[2] opere metaphrastico, Basilium vexatione Flavii Claudii Iuliani adfectum, in custodiam datum, excruciatum, die 29 Iunii 362 necatum esse adseveratur;[3] unde martyr die 22 Martii in Occidente, 1 Ianuarii ab Ecclesiis Orthodoxis commemoratur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Encyclopaedia Britannica Online
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Holy martyr Basil, home.iprimus.com.au.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!