Basilica Iulia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Exemplar basilicae Iuliae
Columna centralis renovata

Basilica Iulia fuit antiqua basilica Romae in foro Romano sita. Appellatio a nomine gentili Gai Iulii Caesaris deducta est.

Basilica verisimiliter anno 54 a.C.n. a Gaio Iulio Caesare loco Basilicae Semproniae et tabernarum veterum aedificari coepta est. Anno 46 a.C.n. quamvis nondum perfecta Caesare solo regente dedicata est. Paulo ante quam Augusto imperatore confecta est, incendio corrupta, maior restituta et anno 12 a.C.n. ab Augusto sub nomine Gaii et Lucii Caesaris pro filiis sibi adoptatis dedicata est. In basilica tempore imperii centumviri sedem habuerunt. Anno 283 iterum incendio deleta Diocletiano imperatore denuo aedificata est.

Basilica Iulia longitudine 101 metrorum et latitudine 49 metrorum fuit maxima basilica in ipso foro Romano, cuius in parte meridiana inter vicum Iugarium ab occidente et vico Tusco ab oriente sita erat. Basilicae erat navis principalis alta, porticus super naves laterales et apsis tribunali destinata.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Basilica Julia. In: Samuel Ball Platner, Thomas Ashby: A Topographical Dictionary of Ancient Rome. Oxford University Press, Londinii 1929, p. 78–80 (in iterrete)
  • Reinhard Förtsch: Basilica Iulia. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 2, Metzler, Stuttgardiae 1997, ISBN 3-476-01472-X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilicam Iuliam spectant.