Masrūr Bārzānī

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Masrūr Bārzānī
Res apud Vicidata repertae:
Masrūr Bārzānī: imago
Nativitas: 2 Martii 1969; Iraca
Patria: Iraca

Officium

Munus: politicus

Consociatio

Factio: Kurdistan Democratic Party
Religio: secta Sunnitica

Familia

Genitores: Masʿūd Barzānī;

Masrūr Bārzānī, litteris Arabicis مسرور بارزان (Choman in urbe natus die 2 Martii 1969) est politicus Carduchiae.

Filius Masʿūd Barzānī et nepos Muṣṭafā al-Bārzānī, qui ambo pro libertate Carduchorum in Irania et Iraca militaverant, Masrūr partim sub bellis civilibus in Iraca, partim in Irania, breve temporis spatium Londinii educatus est. Alumnus est universitatis Americanae Vasingtoniae in urbe. Ab anno 1998 in rebus politicis et militaribus agens, a patre mense Iulio 2012 praeses consilii securitatis huius regionis factus est. E quo officio exercitum Carduchorum bello in Syria contra civitatem Islamicam dirigit. Die 10 Iulii 2019 primus minister Carduchiae Iracensis inductus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Masrūr Bārzānī spectant.