Balanites aegyptiacus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Balanites aegyptiaca 0730.jpg
Arbor speciei Balanitae aegyptiaci in Burkina Faso culta

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Zygophyllales 
Familia : Zygophyllaceae 
Subfamilia : Tribuloideae 
Genus : Balanites 
Species : B. aegyptiacus 
Balanites aegyptiacus 
(L.) Delile  

Balanites aegyptiacus[1] (binomen ab Alire Raffeneau Delile anno 1813 statutum post Linnaeum, qui Ximenia aegyptiaca scripserat) est species arborum fructiferarum in climatibus aridioribus Africae borealis nativa. Olim in Aegypto culta est (iam ab anno circiter 2 000 a.C.n.). Hodie ibi rarius visa, in Sudania, Aethiopia, aliis civitatibus nihilominus floret.

Ad 10 metra crescere solet, forma gracili, foliis e spinis ortis, floribus parvis inter 8 et 14 millimetris latis, fructibus inter 30 et 40 millimetris longis. Cortex nucis oleum aromaticum utilissimum producit, balaninum oleum a Plinio nuncupatum.[2]

Papiones hamadryades folia et fructus Balanitae aegyptiaci ad morbum schistosomiasim arcendum comedere censentur.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fontes nonnulli B. aegyptiaca scribere praeferunt
  2. Plinius, Naturalis historia 12.121, 13.8-15, 23.89
  3. J. E. Phillips-Conroy, "Baboons, diet and disease: food selection and schistosomiasis" in D. M. Taub, F. A. King, edd., Current Perspectives in Primate Social Dynamics (Novi Eboraci: Van Nostrand Reinhold, 1986) pp. 287-304

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Folia fructusque non iam maturi
Fructus maturus
  • William J. Darby, Paul Ghalioungui, Louis Grivetti, Food: gift of Osiris (Londinii: Academic Press, 1977) vol. 2 pp. 716, 782

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Balanitam aegyptiacum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Balanites aegyptiacus apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Balanites aegyptiaca" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • USDA Plants Database