Bad Kissingen

Bad Kissingen est urbs et commune Bavaricum 21 102 incolarum (anno 2012). Ut nomen significat, ibi sunt thermae, quae tota Germania clarae sunt. Clarissimi visitatores urbis erant Otho de Bismarck, cancellarius Germaniae; Alexander II, imperator Russicus; Franciscus Josephus I, imperator Austriacus; Elisabetha, imperatrix Austriae; et Leo Tolstoj, scriptor Russicus. Vicus primum litteris consignatus est anno 801. Anno 1279, primum nominatum est oppidum. Bello Germanico anni 1866, milites Prussici urbem expugnaverunt. Ludovicus II, rex Bavariae, titulum Bad ad nomen urbis anno 1883 adiunxit.
Partes urbis[recensere | fontem recensere]
Bad Kissingen omnis divisa est in partes novem:
- Albertshausen
- Arnshausen
- Bad Kissingen (centrum urbis)
- Garitz
- Hausen
- Kleinbrach
- Poppenroth
- Reiterswiesen
- Winkels
Loca et aedificia notissima[recensere | fontem recensere]
- Aedificium procuratoris regni (Theodisce Regentenbau), fecit architectus Max Littmann anno 1913
- Castellum Botenlauben
- Hortus curationis cum porticus (Theodisce Arkadenbau), fecit architectus Friedrich von Gärtner anno 1838
- Museum cancellarii Bismarck ad salinas superiores
- Theatrum quod architectus Max Littmann anno 1905 fecit
Clari cives[recensere | fontem recensere]
- Christianus Försch, scriptor et diurnarius (natus 1968)
- Ioannes Iacobus Steinberger (natus 1921), laureatus Praemii Nobeliani physicae anno 1988
- Otho de Botenlauben (1177-1245), comes de Henneberg, eques et poeta
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bad Kissingen spectant. |