Ayman al-Ṣafadī

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ayman al-Ṣafadī
Res apud Vicidata repertae:
Ayman al-Ṣafadī: imago
Nativitas: 1962; Zarqa
Patria: Iordania

Officium

Officium: Minister of Foreign Affairs
Munus: politicus

Consociatio

Ayman al-Ṣafadī seu litteris Arabicis أيمن الصفدي (in urbe al-Zarqāʿ natus anno 1962) est diurnarius et politicus Iordaniae.

Ayman al-Ṣafadī alumnus est universitatum Yarmūk (Arbelae in urbe Iordaniae) et Baylor (apud Waco in Texia). Hic arti diurnariae studuit. Diurnarius deinde operam dedit in Abu Dhabi, ubi mox director factus est societatis divulgatoriae Abu Dhabi Media Company. Postea in civitate natali director generalis fuit Jordan Radio and Television Corporation. In re politica primus minister vicarius, orator regiminis, consiliarius apud regem Abdullah II iam meruit. Die 15 Ianuarii 2017 minister a rebus externis creatus est, antecessore Nāṣir Ǧūda, primo ministro Hanī al-Mulqī.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud World Economic Forum
Ministri rerum externarum Iordanenses (1997–)