Abdullah II (rex Iordaniae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Abdullah II (rex Iordaniae)
Res apud Vicidata repertae:
Abdullah II (rex Iordaniae): imago
Nativitas: 30 Ianuarii 1962; Philadelphia Iordaniae
Patria: Iordania

Abdullah II (natus 30 Ianuarii 1962) est Iordaniae rex.

Rex Hussein et principissae Muna (ante matrimonium: Antonia Aprilis Gardiner) parentes eius sunt. Natus est Philadelphiae Iordaniae die 30 Ianuarii 1962. Primogenitus patris sui filius est sed Hassan bin Talal patruus eius heres coronae Iordaniae ab 1965 usque ad 1999 erat.

Anno 1993 Raniam al-Iassin in matrimonium duxit. Quattuor filios habent:

  • Hussein al-Abdullah Iordaniae Princeps (natus 1994), heres coronae Iordaniae
  • Iman al-Abdullah Iordaniae Principissa (nata 1996)
  • Salma al-Abdullah Iordaniae Principissa (nata 2000)
  • Hashem al-Abdullah Iordaniae Princeps (natus 2005)

Hussein Rex aegrotus factus est anno 1998. Abdullah iterum heres fuit ab 1999 usque ad mortem sui patris. Rege mortuo, Abdullah in throno succedit. Regnum Iordaniae monarchia constitutionalis est sed rex auctoritatem habuit. Multas mutationes in regno introduxit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Abdullah II spectant.
Reges Iordaniae
Arms of Jordan.svg
ʿAbd Allāh ibn al-Ḥusayn ibn ʿAlī • Ṭalāl ibn ʿAbd Allāh • al-Ḥusayn ibn Ṭalāl • ʿAbd Allāh ibn al-Ḥusayn ibn Ṭalāl