Nāṣir Ǧūda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nāṣir Ǧūda
Res apud Vicidata repertae:
Nāṣir Ǧūda: imago
Nativitas: 11 Iulii 1961; Philadelphia Iordaniae
Patria: Iordania

Officium

Officium: Minister of Foreign Affairs
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: no value

Familia

Coniunx: Sumaya bint El Hassan

Nāṣir Ǧūda seu litteris Arabicis ناصر جودة (Philadelphiae in Iordania natus anno 1961) est politicus.

Filius Sami Ǧūda ministri regiminis, Nāṣir Ǧūda partim in Anglia educatus est apud collegium Eastbournense. Alumnus est universitatis Georgiopolitanae in Civitatibus Foederatis. A secretis meruit in aula regia. Ab anno 1994 usque in 1998 director fuit radiophoniae nationalis Iordanensis. Minister communicationis brevi temporis spatio anno 1999, minister informationis ab anno 2007, sed ab anno 2005 usque in 2007 Londinii missus erat ubi tabularium informationis Iordanense creavit et rexit. Minister a rebus externis die 23 Februarii 2009 factus est, quod officium sub primis ministris septem usque in diem 15 Ianuarii 2017 retinuit. Mense Iulio 2017 senator creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Iordanenses (1997–)