Aulus Marius Celsus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus Marius Celsus (nescimus, quando natus sit, mortuus est verisimile anno 73 vel 74) senator Romanus fuit. Celsus anno 63 legatus Legionem XV Apollinarem in bellum Parthicum duxit. Anno 69 eum in consilium adhibuit[1]. Frustra Marius Celsus rebellionem Praetorianorum militum opprimere conabatur[2].
Cum Otho 15 Ianuarii rerum potitus esset, imperatot Celsum servavit, ut Tacitus rettulit: "Marium Celsum, consulem designatum et Galbae usque in extremas res amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, industriae eius innocentiaeque quasi malis artibus infensi. caedis et praedarum initium et optimo cuique perniciem quaeri apparebat, sed Othoni nondum auctoritas inerat ad prohibendum scelus: iubere iam poterat. ita simulatione irae vinciri iussum et maiores poenas daturum adfirmans praesenti exitio subtraxit.[3]".
Postea Othoni se conciliavit: "Marium Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum saevitiae militum subtractum, acciri in Capitolium iubet; clementiae titulus e viro claro et partibus inviso petebatur. Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit. nec Otho quasi ignosceret sed deos testis mutuae reconciliationis adhibens, statim inter intimos amicos habuit et mox bello inter duces delegit, mansitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides integra et infelix. laeta primoribus civitatis, celebrata in vulgus Celsi salus ne militibus quidem ingrata fuit, eandem virtutem admirantibus cui irascebantur[4].
Otho Celsum dux militum ad bellum contra Vitellium fecit[5], sed cum res contra Vitellianus male evenire videbatur, "Celsus et Paulinus, cum prudentia eorum nemo uteretur, inani nomine ducum alienae culpae praetendebantur"[6]. Post pugnam apud Bedriacum cum Paulino veniam Vitellii adeptus est. Etiam consulatum suffectum, ad quem eum iam Nero imperator eum destinaverat, mensibus Iulio et Augusto gerere potuit[7].
Postea ad Vespasianum se adiunxit, qui eum vere 71 legatum Germaniae Inferioris fecit. Tum fuit legatus Syriae, ubi eumanno 73 vel 74 mortuum esse verisimile est[8]. Successor eius in Syria Traianus fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae, I 14
  2. ibidem, Cap. 31;39
  3. ibidem, Cap. 45
  4. ibidem, Cap. 71
  5. ibidem, Cap. 87; 90; II 23
  6. ibidem, Cap. 39
  7. ibidem, Cap. 60
  8. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 907