Gaius Erucius Clarus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Erucius Clarus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus secundo saeculo fuit. Pater eius Sextus Erucius Clarus consul ordinarius anno 146 et praefectus urbi Romae fuit. Pomponiam Triariam in matrimonium duxit. Ipse anno 170 consul ordinarius creatus est et paulo post legatus Augusti pro praetore Syriae et Palaestinae provinciae factus est. Filius eius Gaius Iulius Erucius Clarus Vibianus anno 193 consul ordinarius factus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 103


Antecessores:
Quintus Pompeius Senecio Sosius Priscus et Publius Coelius Apollinaris
Consul
170
cum
Marco Gavio Cornelio Cethego
Successores:
Titus Statilius Severus et Lucius Alfidius Herennianus