Aulus Caecina Severus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus Caecina Severus (natus circa annum 45 a.C.n., mortuus post annum 21) fuit senator Romanus primo saeculo ante et p.C.n. Patria eius Volterra erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1 a.C.n. consul suffectus creatus est. Annis 6/7 legatus Augusti pro praetore Moesiae contra Pannonios pugnavit, Breucos vicit, sed tum in Moesiam reverti coactus est, cum ibi Daci et Sarmates rebellaverunt[1]. Ibi quinque legiones ducens paene victus est et idcirco ab Augusto vituperatus est[2].

Anno 8/9 proconsul Africam administravit et annis 14 ad usque 16 aut diutius legatus exercituum Germaniae Inferioris erat[3].

Seditione anni 14 oppresso legiones suos in Marsos duxit et anno 15 contra Arminium ducem Cheruscorum dux paene cladem apud "pontes longos" accepit. Exercitu servato insignia triumphalia accepit[4]. Tum classem exstruxit cum Gaio Silio Aulo Caecina Largo et Gaio Antio legatis ad Germanos aggrediendos[5]. Anno 20, cum post iudicium in Gnaeum Calpurnium Pisonem "... Caecina Severus aram ultioni statuendam censuissent, (Tiberius imperator) prohibuit, ob externas ea victorias sacrari dictitans, domestica mala tristitia operienda"[6].

Ut Tacitus retulit, ad annum 21:

Censuit ne quem magistratum cui provincia obvenisset uxor comitaretur, multum ante repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam, seque quae in publicum statueret domi servavisse, cohibita intra Italiam, quamquam ipse pluris per provincias quadraginta stipendia explevisset. haud enim frustra placitum olim ne feminae in socios aut gentis externas traherentur: inesse mulierum comitatui quae pacem luxu, bellum formidine morentur et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus convertant. non imbecillum tantum et imparem laboribus sexum sed, si licentia adsit, saevum, ambitiosum, potestatis avidum; incedere inter milites, habere ad manum centuriones; praesedisse nuper feminam exercitio cohortium, decursu legionum. cogitarent ipsi quotiens repetundarum aliqui arguerentur plura uxoribus obiectari: his statim adhaerescere deterrimum quemque provincialium, ab his negotia suscipi, transigi; duorum egressus coli, duo esse praetoria, pervicacibus magis et impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliisque legius constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora, iam et exercitus regerent. Paucorum haec adsensu audita: plures obturbabant neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem."

Tacitus, Annales, III 33-34

Ut ipse apud Tacitum dixit, uxorem atque sex libros habuit. Fratrem Gaium Caecinam Largum habuit, qui amphitheatrum Volterrarum aedificavit, et eo eo nepotem, Gaium Caecinam Largum, qui anno 42 consul ordinarius creatus est[7].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio LV 29,3 – 30,5.
  2. Velleius Paterculus II 112, 4–6; Cassius Dio LV, 32, 3–4.
  3. Tacitus, Annales, I 31
  4. Tacitus, Annales, I 72
  5. Tacitus, Annales, II 6
  6. Tacitus, Annales, III 18
  7. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 898-899