Gaius Caecina Largus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Caecina Largus (quando natus sit mortuusve, ignotum est) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius eiusdem nominis cum aliis theatrum Volaterrarum aedificavit. Frater Gaius Silius Aulus Caecina Largus anno 13 consul ordinarius erat. Ipse, qui iam ab anno 38 frater Arvalis erat, toto anno 42 cum Claudio imperatore consulatum ordinarium gessit. Anno 48 imperatorem in Messalina tollenda valde adiuvit[1]: Eum ab Ostia in urbem secutus est, ut Messalinam comprehenderent. Ante annum 57 mortuus est[2].
De eius horto Plinius Maior scripsit: "Haec fuere lotoe patula ramorum opacitate lascivae, Caecina Largo e proceribus crebro iuventa nostra eas in domo sua ostentante...".[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XI 33-34
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 898
  3. Naturalis Historia XVII 5


Antecessores:
Gaius Caesar Augustus IV et Gnaeus Sentius Saturninus
Consul
42
cum
Tiberio Claudio Caesare Augusto II
Successores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus III et Lucius Vitellius II