Aula Thuringiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pars interior, anno 1957.
Aditus principalis, anno 2014.

Aula Thuringiae (Theodisce Thüringenhalle) est atrium quodddam festivum Erfordiae, in via Werner-Seelenbinder-Straße 2, quod diversissimis spectaculis patet. Haud procul invenitur Stadium Steigerwald et statio finalis ferriviae urbanae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Annis ab 1939 ad 1942 murariae structiones crudes secundum ichnographiam architectorum Alfredi Crienitz et Valthari Ahrens confectae erant. Imitabantur genus praediorum Germaniae Inferioris. Pars coemeterii Iudaici novi sacrificata est ad hoc aedificium erigendum. Aula numerum 10 000 hominum caperet. Die 8 Novembris 1941 festum trabum confectarum celebraverunt. Urbe a militibus Americanis liberata incolae res quae in aula repositae erant - nummos memoriae, socolatam, sigarella, carnem in capsis - rapuerunt. Denique post Secundum bellum mundanum constructio terminata est.

Ibidem certamina mundana manufollii virorum fiebant annis 1958 et 1974. Anno 1954 pugnantes Gregis qualificatorii A certabant et 1974 erant duo alia certamina athletarum sese opportunos monstraturorum. Insuper diversi factionum politicarum conventus generales hic erant.

Visus et usus[recensere | fontem recensere]

Atrium magnitudinis 80 metrorum et largitudinis 40 metrorum libere pendet. Antequam moderna Fori Erfordiensis atria fierent, Aula Turingiae longe maximus repraesentatorius locus in tota Erfordia erat. Tamen etiam nunc utuntur ea ad diversa spectacula, fora, concentus, artes athleticae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aulam Thuringianam spectant.