Assimil

E Vicipaedia
auxilia efficacia ad linguam Batavicam discendam

Assimil domus editoria Francogallica est quae nunc variis in terris libros definitivos offert. Condita est anno 1929 Lutetiae ab Alphonso Chérel qui ipse multas res sine magistris edidicerat. Nunc autem sedes editoria invenitur Chennevières-sur-Marne.

Systema[recensere | fontem recensere]

Fabricati atque publicati sunt cursus linguarum peregrinarum plures: primus pro lingua Anglica sub titulo L'Anglais sans peine. Inde copia linguarum ista methodo discendarum valde aucta est. Insuper iam dudum non solum francophoni nutriebantur sed etiam alii. Inter quos germanophoni multitudine cursuum sibi aptorum fruuntur. Sedes Germanica Agrippinae est.

Proponitur methodus quae naturalem disciplinam linguarum novarum domandarum praefert. Unda prima, quae dicitur, res omnes passive discuntur cum medio in libro ad undam activam eatur. Omnes extus in eadem pagina conversionem suam habent. Unde exercitia propria (re)convertendi facilius fiunt. Adminicula auditiva quoque assumptionem rerum sublevant.

Nomen seriei a voce assimulationis deduci potest, quae psychologicas agnoscentias agnoscit atque utitur. Non tironibus paucis in linguis etiam cursus superiores praebentur.

Praeter seriem classicam sine molestia nostris diebus alia didacitica venalia prostant. Anno 1966 pro antiquorum Romanorum amicis Clemens Desessard ingeniarius opusculum Le latin sans peine pepigit. Quod in terris linguae Theodiscae in editione speciali venit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]