Aspendus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Theatrum Aspendi.

Aspendus erat oppidum antiquum in Pamphylia, quod in edito colle positum est iuxta Eurymedontis fluminis ripas. Huius contra ostium Cimon Atheniensium dux adversus Phoenices et Persas classe pugnavit.[1] M. Tullius Cicero dixit statuas Aspendi optimas a Verre ablatas esse.[2]

Aspendus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pomponius Mela, De situ orbis 1.14.
  2. Cicero, In Verrem 2.1.53

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Aspendus spectant.
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!