Asbestus
Appearance

Vide etiam paginam discretivam: Asbestus (discretiva).
Asbestus[1] (Graece ἄσβεστος, inextinguibilis), interdum linum montanum, est nomen commune nonnullorum mineralium silicatorum, quae naturaliter fibras tenues et lentas formant. Hae fibrae ab antiquitate cum lino miscebantur et fiebant textile; tale textile in igne positum lino perusto integrum manet, unde et nomen mineralis. Saeculo XX asbestus usurpabatur ad multas alias res producendas, donec tandem probatum est fibras eius esse causam cancri.
Duo sunt praecipua genera asbesti: asbestus chrysotilus, hydrosilicatum magnesii (3MgO•2SiO2•2H2O) et asbestus amphibolus, hydrosilicatum complexum.

Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Plinii Hist. nat. XXXVII 10, 54
- Solinus, 7
- Augustini De civitate Dei XXI 7