Arteria cerebri anterior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Arteria cerebri anterior
Cognitores
TA A12.2.07.022
Anatomia macroscopica
Artera cerebri anterior
Arteriae cerebri anterioris dextrae cursus in superficie mediali lobi cerebri dextri. Ambi arteriae rami, arteriae et callosomarginalis (tantum antrorsum sursumque) et pericallosa (secundum corpus callosum, cum sursum tum retrorsum) clare visibiles, at non inscriptae.
Circulus arteriosus
Arteriae cerebri anterioris origo ex circulo arterioso Willisii.

Arteria cerebri anterior[1][2] sive arteria cerebralis anterior[3] seu arteria pericallosa (in animalibus arteria cerebri rostralis appellata), abbreviatura ACA, est una trium praecipuarum arteriarum utriusque lateris cerebri, quae profluit ex arteria carotide interna formatque, una cum arteria communicante anteriore (ACoA), circuli arteriosi cerebri partem anteriorem (rostralem).

Dividitur arteria in pars proximalis usque ad ACoA abscessum et, postea, pars distalis, quo ACA primum sursum, deinde retrorsum secundum corpus callosum fluit, ramos et cerebrales et centrales edens.

Utraque ACA loborum et frontalis et parietalis sanguine arteriali providet.

Quaedam ACA cursūs variantes descriptae sunt, cum significantia operationum neurochirurgicorum. Accessoria arteria cerebri anterior (AccACA) est ramulus rarus ex ACoA oriens. Aneurysmata, ut in aliis cerebri arteriis circum circulum arteriosum, interdum occurrant.

Arteriarum cerebri anteriorum cursus anatomicus et divisio clinica[recensere | fontem recensere]

Cursus arteriae insignitus[recensere | fontem recensere]

Oritur utraque arteria cerebri anterior ex circulo arterioso, ibi ramus ex arteria carotide interna oriens. Ambae arteriae appropinquant, et format inter se singulis anastomosis proximalis, arteria communicans anterior. Postea utraque arteria primum antrorsum currit. Immediate infra corporis callosi partem anteriorem (rostrum) se dividit inter arterias callosomarginalem et pericallosam. Currit arteria callosomarginalis in lobi frontalis partem medialem, at arteria pericallosa, secundum corpus callosum, retrorsum ad lobi parietalis partem medialem.

Variantes arteriae distalis[recensere | fontem recensere]

ACA variantes imprimis partis distalis, arteria communicante anteriore abscessa, descriptae sunt[4].

Accessoria arteria cerebri anterior (AccACA) est vas sangineum non normale, ex arteria communicante anterior (ACoA) oriens[5].

Divisio clinica[recensere | fontem recensere]

In clinica arteria cerebri anterior in segmenta dividitur:

Pars distalis in partes quattuor divisa est[6] (A2-A5), quamquam divisio altera tantum cum segmentis A2 et A3:

  • A2 - de arteria communicante anteriore ad bifurcationem inter arterias callosomarginalem et pericallosam
  • A3 - de arteria pericallosa ad arterias parietales internas atque ad arteriam praecunealem, ibi anastomosem cum arteria cerebri posteriori formans
  • A4 - arteria paracentralis
  • A5 - arteriae parietales superior et inferior

Providentia arterialis[recensere | fontem recensere]

ACA morbi (angiopathiae)[recensere | fontem recensere]

Morbi vasorum sanguineorum angiopathiae dicuntur.

Aneurysmata[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Aneurysma

Ut in aliis cerebri arteriis circum circulum arteriosum, etiam in arteria cerebri anteriore aneurysmata cerebralia, sasepe forte, dignoscuntur. Magnitudo formaque eorum tempore dignoscendi momentum disceptationis therapeuticae habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. His (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Lipsiae: Verlag von Veit & Comp.
  2. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  3. Kopsch, F. (1941). Die Nomina anatomica des Jahres 1895 (B.N.A.) nach der Buchstabenreihe geordnet und gegenübergestellt den Nomina anatomica des Jahres 1935 (I.N.A.) (editio 23). Lipsiae: Georg Thieme Verlag.
  4. Cilliers K., Page B. J. (2016). "Review of the Anatomy of the Distal Anterior Cerebral Artery and Its Anomalies". Turkish neurosurgery 26 (5): 653-61 
  5. Maeda K., Tanaka S., et al. (Mai 2014). "Two cases of anterior cerebral artery aneurysm associated with accessory anterior cerebral artery: review of the literature and points of diagnosis". No shinkei geka, neurological surgery 42 (5): 461-6 
  6. Perlmutter D., Rhoton Jr. A. L. (1978). "Microsurgical anatomy of the distal anterior cerebral artery". Journal of neurosurgery 49 (2): 204-28 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De angiographia arteriarum cerebri. (Anglice)
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!