Angiopathia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Angiopathia sive vasculopathia est terminus generalis ad morbos vasorum sanguineorum (arteriarum, venarum. capillarium) describendos. Morbus vasorum minorum microangiopathia, maiorum invicem macroangiopathia vocatur. Causae (aetiologiae) variae angiopathiae notae sunt, ut vasorum inflammationes[1], reactiones systematis immunitatis. Equidem angiopathiae non unius modi corpus damnent. Pro eo indicia morborum angiopathia causa multiplicia sunt.

Inter angiopathias atherosclerosis momentum maius quoad salutem habet. Quidam morbi ut diabetes mellitus, hypertonia, hyperlipidaemia post multos annos structuram vasorum detrimento afficiunt ac tandem perfusioni tantopere obsunt, ut angustiae (stenoses) in periculosos vitam minantem statūs adducant, inibi ischaemias ut in apoplexia cerebri ischaemica sive infarctu cordis producentes.

Macroangiopathia et Microangiopathia[recensere | fontem recensere]

Duo typi angiopathiarum dividuntur: Macroangiopathiae sunt angiopathiae vasorum maiorum et maximorum, microangiopathiae invicem angiopathiae vasorum minorum et minimorum (small vessel disease).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bonaventura A, Liberale L, Carbone F, Vecchié A, Diaz-Cañestro C, Camici GG, Montecucco F, Dallegri F (2018). "The Pathophysiological Role of Neutrophil Extracellular Traps in Inflammatory Diseases". Thromb Haemost 118: 6-27 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Pagina interretialis cum imagine angiopathiae diabeticae. (Anglice)
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!