Arnoldus van Gennep

E Vicipaedia
Wikidata Arnoldus van Gennep
Res apud Vicidata repertae:
Arnoldus van Gennep: imago
Arnoldus van Gennep: imago
Nativitas: 23 Aprilis 1873; Ludovicoburgum
Obitus: 7 Maii 1957; Sparnacum
Patria: Francia
Nomen nativum: Arnold Kurr

Memoria

Sepultura: Cimetière de Bourg-la-Reine

Arnoldus van Gennep, nomen pro auctoritate habitum Charles-Arnold Kurr van Gennep, fuit ethnographus et folklorista Francicus, qui operibus ritus transitorios tractantibus commentariisque de eruditione vulgari Francica hodierna innotuit. Conditor agnoscitur studiorum eruditionis vulgaris in Francia.

Ab 1912 ad 1915 sedem ethnographiae in Universitate Novicastrensi in Helvetia obtinebat, sed exardescente primo bello mundano ob neutralitatem Helveticam dubitatam expulsus est. Ibi museum denuo constituit, primumque colloquium ethnographicum anno 1914 instituit. Anno 1922 per Civitates Foederatas iter fecit.

Liber eius notissimus est Les rites de passage ('Ritus transitorii') anno 1909 editus, quo caerimonias rituum transitoriorum in tres vicissitudines digessit, quae sunt preliminaire, liminaire ('liminaritas', gradus a Victore Turner multum investigatus), et postliminaire ('postliminaritas'). Eius magnum opus eruditionis vulgaris est Le Manuel de folklore français contemporain ('enchiridion eruditionis vulgaris Francicae hodiernae', 1937–1958).

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Belmont, Nicole. 1979. Arnold van Gennep: The Creator of French Ethnography. Conv. Derek Coltman. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0226042162.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]