Rites of Passage (Sculthorpe)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Rites of Passage ('Ritus Transitorii') est opus theatri musici a Petro Sculthorpe, compositore Australiano, annis 1972 et 1973 doctum. Quod saepe opera appellatum, se ad usitatam operae notionem non accommodat. Tam concipitur ut saltatores ritum initiationis populi Arandani agant, tribus indigenarum Australianorum. Chorus duplex SATB verba apud Boethium et alios lecta canit. Inter instrumenta musica sunt tres partes percussionis, duae tubae, clavile, sex violoncella, et quattuor bassi duplices.[1] Partes cantatorum singulorum carent.[2] Sculthorpe rationem tractare solet quam Ioannes Baptista Lully suadebat, per quam saltatio, drama, et musica non separantur.[3]

Libellus verbis ex Boethii De consolatione philosophiae utitur,[4] et cantus indigenarum Australianorum, Ganaianorum, et Tibetanorum rei adiciuntur. Libellus a studio anthropologico Arnoldi van Gennep movetur, quod sociales hominis singuli transitus investigat.[1] Linguae operae sunt Latina et lingua Arrernte Superior, lingua indigenarum Australiae.[5] Musica artem implicat quam Sculthorpe rationem Kepleranam appellat, vicissitudinem tonorum G et A-mollis, quas Sculthorpe ad alia opera de tellure adhibuit.[6][7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Peter Sculthorpe". arkivmusic.com 
  2. Mathews 1989.
  3. Peter Sculthorpe, Interview Transcript, tape 5, australianbiography.gov.au.
  4. Mathews 1989.
  5. "Citation for admission to the degree of Doctor of Music (honoris causa)," University of Sydney, 3 Iunii 2005.
  6. "Peter Sculthorpe writes new work in aid of climate change," Faber Music.
  7. "True believer composes for the planet," Brisbane Times.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]