Arminius Corrodi
Arminius vulgo Hermann Corrodi (natus die 23 Iulii 1841 Romae, mortuus die 30 Ianuarii 1905 ibidem) pictor Helveticus et fuit. Salomon Corrodi eius pater fuit. Arminius Corrodi, qui in universitate professor erat, orientalismo favere dicebatur.
Vita
[recensere | fontem recensere]Genavae cum fratre Arnoldo Alexandro Calame magistro studiis artium se dedicaverat. Romae et Lutetiae se ipsum multa docuit antequam itinera studiorum caussa in Orientem faceret. Colores clari peniculo largo fortiter immissi, technica perfecta et humores plagis depictis optime aptati tabulas pretiosas reddiderunt. Ingentia in imaginibus creare atque tradere isti viro placebat neque momenta operum ornandorum affabre addere ignoravit. Anno 1872 in aulam regia Britannicam vocatus est: aulici eum exhortabantur ut plagarum picturas pergeret. Similia etiam aliis Europae aulis placuit.
Opera et honores
[recensere | fontem recensere]Inter maioris moment opera citemus: Sturm auf der Insel St.-Honoré, Prozession in Sorrento, Morgen am Arno, Schloß Astura bei Nettuno, Dämmerung bei den Kalifengräbern bei Kairo, Klagemauer in Jerusalem, Ave Maria in Venedig, Störfischer in Viareggio et Tempelplatz vor der Omarmoschee in Jerusalem.
Librum memoriarum praetitulatum Erinnerungen an meinen Vater und Bruder Turici anno 1895 edidit. Anno 1893 Academia Sanctae Lucae (Romanae) eum titulo academici emeriti honoravit atque extulit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Arminium Corrodi spectant. |
- Bhattacharya, Tapan: "Corrodi, Hermann", in: Historisches Lexikon der Schweiz/HLS (hic in interreti)