Jump to content

Armandus-Octavius-Maria d’Allonville

E Vicipaedia
Armandus-Octavius-Maria d’Allonville

Armandus-Octavius-Maria (Francogallice Armand-Octave-Marie) d’Allonville (natus Hannoverae die 21 Ianuarii 1809; mortuus Versaliis die 19 Octobris 1867) dux militum et vir publicus Francicus erat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]
Equites d'Allonville in viis Lutetiae die 2 Decembris 1851

D’Allonville e familia militum ortus ipse anno 1830 ad exercitum Franciae atque equitatum accessit. Anno 1832 in Belgia contra Nederlandicos, postea in Algerio certavit, annis 1839 sub legato Iacobo Regio de Saint Arnaud. Deinde Lutetiae militavit et anno 1851 a praeside Ludovico Bonaparte generalis nominatus est. Die 2 Decembris 1851 praesidem, qui novis rebus studebat, adiuvit, cum equites suos in vias Lutetias misit, neque autem cives necati sunt ab eis. Inter Bellum Crimaeanum alam equitum duxit et anno 1854 proeliis Balaclavae (duxit equites in Impetum alae levis) et apud Eupatoriam nunc ipse generalis divisionis se fortis praestitit. Post pacem factam domum revertebat et anno 1865 senator factus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]