Aristippus Cyrenaeus

Aristippus Cyrenaeus (Graece: Ἀρίστιππος ὁ Κυρηναῖος, nominatur etiam Aristippus Hedonistes; natus circa annum 435 a.C.n. Cyrenis, mortuus circa annum 355) Graecus philosophus fuit, Hedonismi propagator et Scholae Cyrenaeae quae dicitur conditor.
Vita et doctrina
[recensere | fontem recensere]Filius mercatoris divitis Socratem Athenis degentem petivit, cui discipulus factus est. Verisimiliter iam antea doctrinis Protagoricis studuit. Philosophiam diversis in locis docere coepit, saepe in civitate patria. Extrema vita in tyranni Syracusani Dionysii II aula aliquamdiu vixit[1] cui scurriliter morem gessisse dicebatur. Inter Socraticos primus fuit qui mercedem doctrinae postulavit. Etiam Socratis directo philosophicas quaestiones agendi morem imitabatur. Summum bonum Aristippo in corporis animique voluptate iacet: voluptas quam Socrates utique in philosophiam introduxerat, cuius quidem unam tantum partem spectare solebat Aristippus. Omnia ad voluptatem acquirendam licere, virtutem bonam esse solummodo voluptatem receptum, sapientiam nonnumquam voluptates frenaturam. Sensuum perceptio tantum de recta via seligat.
Adepti nonnulli impietatis (asebiae) condemnati sunt, i.a. Theodorus. Scripta Aristippi conservata non sunt. Epistulas quinque sub eius nomine traditas falsificatas esse constat. Christophorus Martinus Wieland Aristippum extulit in mythistoria sua, cui titulus »Aristipp und einige seiner Zeitgenossen«.
Categorizans nepos
[recensere | fontem recensere]Nepos eius Aristippi nomine, a philosophica matre Arete eruditus (quod ei cognomen metrodidacti, i.e. "a matre instructi", dedit), disciplinas avi de hedonismo categorizabat atque vulgabat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plutarchus, Vita Dionis 19.3 et 7.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Lege Ἀρίστιππος ("Aristippus Cyrenaeus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Vicimedia communia plura habent quae ad Aristippum spectant.
- Internet encyclopedia of Philosophy