Jump to content

Archidioecesis Katovicensis

E Vicipaedia
Wikidata Archidioecesis Katovicensis
Res apud Vicidata repertae:
Archidioecesis Katovicensis: insigne
Archidioecesis Katovicensis: insigne
Archidioecesis metropolitana Catholica, Archidioecesis
Civitas: Polonia
Locus: 50°15′2″N 19°1′8″E
Situs interretialis

Fines

Territoria finitima: Dioecesis Ostraviensis-Opaviensis, Dioecesis Opoliensis, Dioecesis Glivicensis, Dioecesis Sosnoviensis, Archidioecesis Cracoviensis, Dioecesis Bielscensis-Zyviecensis

Forma

Area: 2 400 chiliometrum quadratum

Vita

Incolae: 1 461 000

Archidioecesis Katovicensis (Polonice Archidiecezja katowicka) ad partem orientalem Silesiae Superioris in Polonia spectat. Die 7 Novembris 1922 regio circum Katovicum sita Poloniae adiuncta et ab archidioecesi Vratslaviensi separata est. Primum die 17 Decembris 1922 administer apostolicus papae subiectus institutus est, deinde die 28 Octobris 1925 litteris Pii Papae XI apostolicis Vixdum Poloniae Unitas nominatis dioecesis Katovicensis nova condita est. Primus episcopus fuit Augustus Hlond in dioecesi quae ex hoc tempore suffraganea archidioecesi Cracoviensi erat.

Die 25 Martii 1992 ex dioecesi reformatione dioecesium Polonarum archidioecesis facta est. Reformatio dioecesium facta est secundum litteras apostolicas Ioannis Pauli Papae II Totus tuus Poloniae populus nominatas. Ex quo tempore nova Archidioecesis Katovicensis provincia ecclesiae est, cui dioeceses Glivicensis et Opoliensis suffraganeae sunt. Haec provincia Katovicensis ita formata extenditur per totam pristinam Silesiam Superiorem. In archidioecesi 2,6 miliones hominum habitant et archiepiscopus sive Metropolitanus Damianus Zimon (anno 2005) est. Ecclesia capitalis dioecesis est Ecclesia Cathedralis Trium Regum Katovici.

Extentio archidioecesis

[recensere | fontem recensere]

Illa circula regionalia et oppida circulo libera ad archidioecesim Katovicensem pertinent:

Episcopi et Archiepiscopi usque ab anno 1925

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 50°15′2″N 19°1′8″E Catholic Hierarchy
Dioeceses et archidioeceses catholicae Poloniae