Jump to content

Archidamus (Isocrates)

E Vicipaedia

Archidamus (Graece Ἀρχίδαμος)[1] est oratio deliberativa vel suasoria (συμβουλευτικόν) a rhetore Isocrate circa 366 a.C.n. scripta et in ore filii Agesilai II tum Spartae regnantis posita qua oratione Archidamus Lacedaemonios hortatur ne pacem quae Messeniam amissam sanciret probarent sed usque ad ultimas vires, etiamsi a sociis, in primis Corinthiis, deserentur, Epaminondae et Thebanis resisterent. Nam tum Epaminondas pugna Leuctrica victor civitatem novam et autonomam, Messenen, in finibus quos suos esse arbitrabantur Spartani creaverat collectis qui prius hilotae fuerant. Servos ergo suos in parte agri sui dominantes Archidamos et Lacedaemonii pati non poterant[2].

De Isocratis proposito

[recensere | fontem recensere]

Parum verisimile videtur talem orationem in civitate ab eloquentia aversissima umquam apud populi coetum habuisse Archidamum sed Isocrates quae de recentibus eventis opinaretur patefacere cupiebat atque Eurypontidae illam orationem velut dicavit. Simul consilia ab Atheniensibus publice probata sequebatur, qui socios mutarant et pro Lacedaemoniis contra Thebanos stabant quia timebant ne tota Graecia sub Boeotiorum hegemoniam redigeretur. Isocrates inimicitiam erga Thebanos iam in priore oratione Plataïcus inscripta ostenderat. Quin etiam Peloponnesi post Leuctricam pugnam divisionem in multas civitates autonomas et inter se infestas non probabat ut qui omnibus Graecis velut in unam civitatem coalescendum esse existimabat. Post decem annos epistulam quoque ad eundem Archidamum iam regem factum destinatam scripsit.

  1. Oratio VI in corpore Isocratico.
  2. Exempli gratia par. 96-8.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]
  • Collection des Universités de Franceː Georges Mathieu et Emile Brémond, Isocrate. Discours II. Les Belles Lettres, 1938. Cum apparatu critico et versione Gallica.
  • Loeb Classical Library online.
  • Emanuel Zingg, Isokrates, "Archidamos" : Einleitung, Text, Übersetzung und Kommentar, Duisburg, 2017

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]