Arbalo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Arbalo fuit locus pugnae inter Germanos Romanosque Druso duce anno 11 a.C.n.

Fontes historici[recensere | fontem recensere]

Gaius Plinius Secundus Arbalonem in Naturale Histora libro suo[ttt 1] commemoravit, narrans de apibus: "Sedere in castris Drusi imperatoris, cum secundissime pugnatum apud Arbalonem est, hautquaquam perpetua haruspicum coniectura, qui dirum id ostentum existimant semper."

Iulius Obsequens[ttt 2] de apibus eisdem dixit: "In Germania in castris Drusi examen apium in tabernaculo Hostilii Rufi, praefecti castrorum, consedit ita ut funem praetendentem praefixamque tentorio lanceam amplecteretur. Multitudo Romanorum per insidias subiecta est."

Cassius Dio[libri 1] scripsit, postquam apes in castris Drusi visae essent, hostes insidias conlocavisse. Drusum castellum condidisse, ubi Lupia (Λουπίας) et Elison (Ἐλίσων) confluerent. Nonnulli praesumunt illum castellum Alisonem fuisse.

Theodorus Mommsen nexus textuum illorum in suá historiá Romaná [ttt 3] ostendit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio: Historia Romana LIV 33,2

Nexus externi[recensere | fontem recensere]