Aqyn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aquyni Cazybeci statua in Naryne, in Chirgisia.

Aqyn (Cazachice: ақын et Chirgisice: акын) extemporalis poeta et cantor in Cazachicis et Chirgisicis culturis est. Aquyni a nuncupatis ziraibus, qui epici fabulatores et cantores sunt, differunt. Aquyni cantus recitatorii speciem cum succentu dombrae inter Cazachos aut comuzis apud Chirgisos subito dicunt. Consideratis nomadico modo vivendi et plerorumque agricolarum analphabetismo in Media Asia in prae-Sovieticis temporibus, aquyni ponderis partes agebant e conspectu exprimendarum popularum notionum affectuumque, exponendorum socialium vitiorum et glorificandorum heroum.

Aquyni in praesenti propter aytyes perficiendos noti sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]